Description (Repository) |
Geoffrey de frowike gives 6s quitrent on land and buildings in the parish of st botolph aldersgate
336. Geoffrey de Frowike gives 6s. quit-rent on land and buildings in the parish
of St. Botolph Aldersgate.
MDaSt.e: : C1a2r3tu6l/a7r y(,f ofro sm. a9y3orr.- 9a3nvd. sheriffs, cf. Stow, ii. 154)
DE DONO GALFRIDI DE FROWIC IN ALDREDESGATESTRATE.
Sciant a presentes et futuri quod ego Galfridus de Frowich ciuis b Lond' dedi et concessi et hac presenti carta mea confirma.ui deo et beate Marie de Clerekenewell' et monialibu,s ibidem deo seruientibus pro salute anime mee et patris et matris mee et omnium fidelium defunctorum in puram et perpetuam elemosinam sex solidatas quieti [fo. 93v.] redditus annuatim percipiendas de terra cum edificiis quam Iacobus auribator et Margareta vxor eius et 'Robertus Thruese tenuerunt de me in parochia Sancti Botulphi extra Aldredesgate sicut iacet inter terram Eue de Potercie versus austrum et terram Walteri le Waleis versus boream iuxta regium vicum ad quatuor terminos anni videlicet ad festum Sancti Michaelis de Iacobo auribatore et de Margareta vxore sua decem den' et de Waltero le Waleis octo den', et ad natal' domini de dictis Iacobo et de Waltero xviii d. et ad pascham de predictis xviii d., et ad natal' Sancti Iohannis baptiste de dictis Iacobo et Waltero xviii d. sine omni occasione percipiendas dictis monialibus et earum assignatis libere quiete integre finabiliter sicut meam liberam et puram et perpetuam elemosinam. Et si in aliquo tempore contigerit quod absit quod predicti vi solidati quieti redditus predictis monialibus vel earum assignatis [terminis statutis plenarie non fuerint persoluti licebit prenominatis monialibus et earum assignatis] e sine omni .contradictione et molestia namiare in plus apparenti loco de toto tenement o ill° pro predict° arum° redditu.
Et ego predictus Galfridus et heredes mei warantizabimus et aquietabimus predictis monialibus et earum successoribus predictos sex solid' quieti redditus per annum finabiliter contra omnes homines et lemm as : ita tamen quod predicte moniales et .earum assignati non plus possint habere nec exigere in
predictis terris cum suis edificiis quam predictas vi solidatas quieti •redditus
sicut supradictum est percipiendas.
Vt autem hec mea donatio et concessio warantizatio et aquietatio et huius carte mec confirmatio firma sit et. stabilis in perpetuum inconcussa permaneat presentem cartam sigilli mei appositione corroboraui.
Hiis testibus. Domino Matheo capellano tunc procuratore domus de Clerek'. Gileberto, Hugone, Radu/fo capellanis eiusdem loci. Andrea Bucherel tunc majore Lond'.a Iordano de Couentre. Henrico de Coccham a tunc vicecomitibus Lond'. Michaele de Sancta Elena etc.
a Brown ink. b ciues Cart. c Omitted Cart.
Stow has underlined Andrea Bucherel tune majore Lond' and Henrico de Coccham. He has written 1237 in the margin. |