/467
quitclaim by john and simon, sons of geoffrey lutre, to robert , son of richard camerarius de sandone, of all the land and houses which belonged to their uncle nicholas the archdeacon and afterwards to nicholas their brother
1203x1204; sheriffs; 2 seals
copied ms 25501 fo 14a
[[[[ecsp #00010143 [Back] 1203-1204
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Galfridi Lutre et ego Simon frater eiusdem Iohannis vendidimus et quietam clamauimus et forisaffidauimus de nobis et heredibus nostris Roberto filio Ricardi camerarii de Sandone et illis quibus dare uel uendere uel aliquo modo assignare uoluerit totam terram illam et domos que fuerunt Nicholai quondam archidiaconi auunculi nostri et postmodum magistri Nicholai fratris nostri ita quod nec nos nec heredes nostri nec aliquis homo per nos uel pro nobis aliquid in predicta terra uel in domibus prenominatis siue in earundem pertinenciis habere uel exigere uel clamare poterimus Pro hac autem venditione et quieta clamatione et forisaffidatione prefatus Robertus dedit nobis quatuor marcas argenti Hiis testibus Henrico tunc maiore Lond[] Thoma de Hauerill et Hamone Brant tunc uicecomitibus Lond[] Rogero filio Alani Rogero Duce Alano filio Petri Ernulfo filio Alulfi Nicholao Duket Willelmo de Hauerill Constantino filio Alulfi Mattheo aldermanno Thoma aldermanno Alano de Balon Johanne Burgoignon Roberto clerico Willelmo fratre eiusdem et multis aliis