[[[[[ecsp 331
Add. Ch.
331. Notification by Peter, son of William, son of Alulf, of his grant to Geoffrey de Lucy, dean of St. Paul's, of two parcels of land in Acton.
Date : 1229-31.
MS. : A. 32/608 (original).
Sciant presentes 7 futuri quod ego Petrus filiuslmi filli Aluffi . dedi . 7 concessi 7 hac presenti carta mea confirmaui domino Galfrido de Luc S7 . decano sancti Pauli London' 7 eius successoribus . quandam terram meam cum fossato proximo terre usque ad medietatem profunditatis fossati . in parrochia sancte Marie de Actone . videlicet que terra iacet inter dictum fossatum. 7 terram dicti decani . 7 extendit se in longitudine a palo fixo inter pratum meum de Bolebregg' . 7 terram dicti decani . usque regiam uiarn que ducit de Londonia uersus Uxebregg' . 7 totam terram que iacet inter eandem uiam 7 terram dicti decani in latitudine 7 in longitudine a terra Waiteri de Stubbhere persone de Actone . 7 inter terram meam que uocatur Bruiere cum fossato ad eandem terram pertinente . salua tamen quadam uia communi michi 7 meis uiginti pedum in latitudinem iuxta fossatum dicti Walteri. 7 in longitudine a regia uia usque pasturam meam uersus austrum. habendam 7 tenendam dicto decano 7 successoribus suis de me 7 heredibus meis . libere . 7 quiete . bene . 7 in pace . inperpetuum . reddendo inde annuatim michi 7 heredibus meis . unam dimidiam libram piperis uel tres denarios ad pascha pro omni seruicio . exactione . 7 demanda ad me uel ad heredes meos pertinente . ita quod dictus decanus potest curare fossatum ad latitudinem quinque pedum ad minus sine contradictione mei uel heredorum meorum. Et ego dictus Petrus 7 heredes mei . warantizabimus 7 acquietabimus predicto decano 7 successoribus suis dictam terram cum dicto fossato contra omnes gentes. Pro hac igitur donatione . concessione . warantizatione . acquietacione . 7 presentis carte mee confirmatione dedit michi predictus decanus uiginti solidos in gersummam. Et ut hec mea donatio . concessio. warantizatio . acquietatio . 7 presentis carte mee confirmatio. rata 7 stabilis permaneat inperpetuum presens scriptum sigilli mei munimine roboraui. Hiis testibus. magistro Alexandro archidiacono Salopesbiria. Willelmo de Purlee. Willelmo de Lichefeld' canonicis sancti Pauli. Waltero persona de Actone. magistro Geruasio de Melkeleye. Ricardo de Colecestrie capellano. Godefrido de Lu4.. Ricardo Haket. Roberto de Haringee. Willelmo forestario. Iohanne filio suo. Osberto de Northbrok. E1ya. de Chichesword'. Michaele de Patelshangre. 7 multis aliis.
Endorsed : carta Petri filii Aluffi, super donacione cuiusdam terre sue in uilla de Acton' facta G. de LucS, decano sancti Pauli 7 eius successoribus [13th century] ; Acton' (ibid.)
. T 6.
Size : 8" x 7i". Small round seal attached to tag.
± S. PIERRES FILIVS WILLI ALVFFI.