Description (Repository) |
Pro duce Bruneswych'.—Willelmo filio Ricardi et sociis suis collectoribus finis Lond' salutem. Cum illustris vir A. dux
Bruneswyk', consanguineus noster, Alesiam neptem A. regine
consortis nostre duxerit in uxorem, per quod dux in veniendo ad
nos et ibidem morando multas fecit expensas occesione predicta
et in pluribus debitis quibusdam creditoribus in civitate predicta
et ahbi jam tenetur; nos ipsum ducem honorabiliter respicere
volentes, vobis mandamus quod de fine predicto habere faciatis
eidem duci vel procuratoribus suis quos ad hoc duxerit deputandos,
mille marcas ad expensas sues inde acquietandas et ad satisfadendum
creditoribus suis predictis, ita quod prefatus dux
promptitudine vestra reputet se contentum. Et hoc, sicut honorem
nostrum diligitis et indignadonem nostram vitare volueritis,
nullo modo omittatis. Teste rege apud KeniU' vij. die Novembris. |