Description (Repository) |
[[[ecsp 243. Notification by Pagan, son of Henry, and Eileen his wife that they have received in fee and heredity from the chapter of St. Paul's the estate of Twyford [Middlesex], to hold of them for a yearly payment of ten shillings, with the right to present a clerk to the chapel.
Date : c. 118o-6.2
2 William of Northall, who witnesses, became bishop of Worcester in 1186.
MSS. : A. 39/1363 (original) ; Liber A, fo. 25b (No. 242). Printed : Newcourt, I, p. 759 (with omissions).
CYROGRAPHVM
Sciant omnes quod ego Paganus filius Henrici 7 Aelina uxor mea recepimus in feodo 7 hereditate de capitulo dominorum nostrorum canonicorum . sancti Pauli Lund' terram de Twiferde cum omnibus pertinenciis suis . de qua nos 7 heredes nostri reddemus eis annuatim pro omni seruicio .x. solidos . ad pascha v. solidos. 7 ad festum sancti Michaelis v. solidos . 7 nos 7 heredes nostri
debemus terram istam warantizare aduersus omnes qui earn hereditabiliter de genere Morelli 7 Athelais vxoris sue clamare potertint. Nos quoque 7 heredes nostri ad capellam predicte terre idoneum eis clericum presentare debemus . qui recipietur per manum decani. uel per aliquem qui loco eius fuerit . 7 idem inde nobis fidelitatem iurabit. De hac autem tota conuentione tenenda iuraui eis ego Paganus fidelitatem . quod et facient heredes mei de uxore mea Aelina . quicumque post nos uenient. Et ut firma sit hec conuentio ego Paganus ipsam sigillo meo signaui. His testibils. Radulfo decano. Nicholao. Gileberto. Radulfo archidiaconis. Willelmo de Norhalle archidiacono Gloucestrie. Henrico thesaurario. Ricardo magistro scolarum. magistro Nicholao. magistro Radulfo. magistro Henrico. magistro Hugone. magistro Dauid. Roberto de Clifford'. Ricardo 7 Ricardo fratribus. Henrico filio episcopi. Radulfo de Chilton'. Rogero de Wigornia. Gileberto Banastre. canonicis. Hiis uero clericis. Adam de Cramford'. Waltero de Herdinton'. Gileberto clerico. Ricardo cleric°. Henrico presbitero. Warino diacono. His uero laicis. Roberto Morello. Rogero de Cramford'. Waltero de Cramford'. Sansone de Cramford'. Walter° de Grenes'. Willelmo filio Ricardi. 7 multis aliis.
No endorsement.
Size : x 6i". Slit for tag. Seal missing. |