p217
Pro Radulfo Hardel et Mlllehio filio Bone.—Quia Radulfus Hardel
et Willelmus filius Bone fecerunt securum Johannem de Colemere
'de duabus navatis vini quas habent apud Wincheles' ducendis London'
quam citius poterunt, sicut [in] litteris patentibus ipsius Johannis
ballivis regis de Wincheles' inde directis continetur, mandatum est
eisdem ballivis quod predictas navatas vini predictis Radulfo et Willehno
sine dilatione deliberari faciant. Teste rege apud Clarendon', xvij.
die Decembris.
De damis