Pro Simonetto Spinelli.—Rex dilecto et fideli suo Hugoni filio Otonis, constabulario turris sue London', salutem. Cum Hugo Mace sit in tractando nobiscum de pace Simonetti Spinelli mercatoris de Florenc', capti et detenti in prisona nostra de
Neugate pro morte Galfridi le Porter unde rettatus est, et credamus
quod in brevi habebit graciam nostram in hae parte, propter quod
ipsum a prisona qua detinetur apud Neugate liberari et vobis
committi volumus custodiendum infra Turrim nostram London'
in libera prisona donee aliud inde preceperimus ; vobis mandamus
quod eundem Simonettum a custode gaole nostre de
Neugate redpiatis et in turri nostra predicta in libera prisona
custodiatis donee aliud inde preceperimus ita tamen quod
securi sitis quod a prisona Ula non evadet. Mandavimus enim
gaiole predicte custodi quod predictum Simonettum vobis liberet
p165
custodiendum sicut predictum est. Teste rege apud Clarendon'
xiij. die Decembris.