Description (Repository) |
343. Final concord made between the Chapter of Westminster and John Tresgod and Amy his wife, concerning land in Dowgate (London), of which she is co-heiress, formerly belonging to Serman, and now occupied by Robert of Marlborough, from which the monks used to receive 8s. annually. Mirabel, daughter of Oger the dapifer, will hold the land for life, without payment. After her d., or her entry into religion, or her vacating the land for any other reason, John and his wife and their heirs will render 4s. annually in alms to the monks' chamber, for that part of the land which they hold. The other 4s. rent will be rendered by Peter of Sutton and his wife Margaret and their heirs, as their cirograph bears witness. Husting Court, London [1179-81]
Hec est finalis concordia inter monachos Westmonasterii et Johannem Tresgod et Amiam uxorem eius facta apud London' in Hustingo, existentibus tunc vicecomitibus Willelmo filio Isabell' et Reginaldo veteri, et aliis baronibus London' presidentibus, de una terra in Duvegate que fuit Sermani, in qua mansit Robertus de Marlebergia, de qua solebant idem monachi antiquitus viij solidos percipere per annum, videlicet: quod Mirable, que fuit flu a Ogeri dapiferi, tenebit eandem terram tota vita sua libere sine censu. Post decessum autem ipsius Mirable, aut si forte ad religionem se transtulit, vel quocumque modo terra illa de manu ipsius exierit, memoratus Johannes et uxor eius et heredes eorum, vet quicumque earn tenuerit, reddent annuatim pro parte illius terre quam tenebint quatuor solidos inperpetuum camere prescriptorum monachorum in elemosinam, scilicet: ad Pascham duos solidos; ad Festum Sancti Michaelis duos solidos; nec amplius poterunt monachi de parte Johannis et uxoris sue, sive heredum suorum, exigere quam illos iiij°r solidos per annum. Sed Petrus de Suttuna et uxor eius Margareta et heredes eorum alios iiij°r solidos per annum monachis persolvent, sicut cirographum eorum testatur. Et istud actum est consilio et assensu Amie uxoris supradicti Johannis, que est heres ipsius terre. Hiis testibus: Gilleberto, constabulario Turn s London'; Johanne Buchunte; Edwardo Blundo; Henrico filio Ailwini; Radulpho Brand; Rogero filo Alani; Ricardo filio Reinerii; Andrea Bucherel; Willelmo filio Sabel', Johanne de Coveham; Willelmo de Haverhell'; Walerammo; Johanne Burguinun; Radulpho Britone; Petro, Johanne, clericis vicecomitibus, et toto Hustingo.
MS: WAD, ff. 486v-487.
Rubric: Concordia inter monachos Westmonasterii et Johannem Tresgod et Amiam uxorem eius de predicta terra in Duvegate. Reddendo iiij solidos annuatim.
Date: See 342. |