Description (Repository) |
361. Acknowledgement by Osbert abbot of Bec, and the convent, that they are bound to render in perpetuity, to the chamberlain of Westminster, 15s., for land and a house of the fee of the church of Westminster, namely Musterlingebur, which Richard, prior of Ruislip, obtained from the wife of Stephen the healer and his heirs in London, with their assent. Husting Court, London, 1183-1184.
Sciant presentes et futuri quod ego Osbertus abbas Beccensis et eiusdem loci conventus perpetuo tenemur solvere camerario Westmonasterii singulis annis quindecim solidos ad duos statutos terminos anni: septem, scilicet, solidos et vj denarios ad Pascha, et tantundeml ad Festum Sancti Michaelis, pro terra et domo de feudo ecclesie Westmonasterii, scilicet: Musterlingebur quas Ricardus prior de Ruislep de uxore Stephani sanitarii et heredibus eius in London' per assensum eorum comperavit; quindecim autem solidos de quibus prediximus pensionem ad prefatos terminos prior de Ruislep, vel quicumque eandem possessionem servabit, nostra assignatione camerario Westmonasterii reddere tenetur. Facta est autem hec mutua2 concessio anno Regis Henrici Secundi tricesimo nostro sigillo confirmata et in hustingo London' plenius recordatur.3 Hiis testibus: Ricardo Wintoniense episcopo; Magistro Ricardo medico; Willelmo filio Sabel, vicecomite; Ricardo filio Reineri; Henrico filio Ailwini; Rogero filio Alani; Johanne filio Erlicun, et multis aliis.
MSS: (1) WAD, f. 493.
Rubric: Recognitio cirographata abbatis et conventus Beccensis de xv solidis annui redditus.
Amended from F; MS tantmdem.
MS: mutua repeated.
Recordatur supplied by F.
F, ff. 289v-290 (attestations omitted).
Note: Ruislip was an alien priory dependent upon Bec. Prior Richard de Coleliva prob. held office 1176-1198 (Heads, 107). On Musterlingebur, see Keene & Harding, no. 267. |