Grant to Richard Derekin by Laurence Wastel of all his rights in land and houses in St. Mary Woolnoth which he held of Robert Burel and his son Robert. [c.1250]
762
Grant to Richard Derekin by Laurence Wastel of all his rights in land and houses in St. Mary Woolnoth which he held of Robert Burel and his son Robert. [c. 1250]
Carta Laurencii Wastel de domibus quas tenuit de Roberto Burel.
Sciant presentes et futuri quod ego Laurencius Wastel dedi concessi et presenti carta mea confirmaui Ricardo Derekin totum jus et quicquid habui vel habere potui in terra et domibus et pertinenciis suis quam tenui per cyrographum de Roberto Burel et Roberto filio eius in parochia Sancte Marie Wulnoth. Habend' et tenend' dicto Ricardo et heredibus suis extra me et heredes meos finabiliter saluo seruicio dominorum feodi et saluis partibus terre quas dimisit Henrico Burserio. Habend' et tenend' in perpetuum ita quod nec ego Laurencius nec heredes mei nec aliquis per nos vel pro nobis aliquid poterimus nec debemus in dicta terra nec domibus nec pertinenciis exigere nec habere nec clamare in [Londonia cl fo. 150v.] perpetuum. Ut autem hec mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio perpetua firmitate consistant presentem pagina.m sigilli mei impressione roboraui. Et pro hac mea donacione concessione et presentis carte mec confirmacione dictus Ricardus dedit michi Laurencio ix marcas sterlingorum. Hiis testibus Thoma de Dunelmo tunc aldermanno Thoma de Wrotham Radulfo speciario Iohanne de Wyntonia Radulfo Champeneis Iohanne gallico aurifabro. Et aliis.
NOTE: For date, see no. 752.