remission by david cornhill of the rent reserved on the above land.
250. Remission by David de Cornhill of the rent reserved on the above land.
Date : c. 1195 (shortly after no. 249), MS. : Cartulary, fo. 70r.
DE VENDITIONE DAVID DE CORNHELLE PETRO FILIO NEWELONIS.
Sciant .presentes et futuri quod ego Dauid' filius Ricardi de Comhell' finali venditione vendidi et quiete clamaui et forisaffidaui Petro filio Neuelonis et heredibus suis extra me et heredes meos illas ix denariatas redditus quas habui in terra quam ipse tenuit de me apud Cornhull' quam videlicet terram Mainus de Teidfort ante eum de me tenuit : ita quod amodo ego vel heredes mei de predicta terra nichil exigere poterimus a predicto Petro vel ab heredibus suis quia totum ius et dominium quod in prenominata terra habui ei et heredibus suis a me et heredibus meis quietum damaui.
Hanc autem terram predictam ego Dauid et heredes mei warantizabimus predict° Petro et heredibus suis contra omnes homines et feminas, saluo seruitio domini episcopi Lond' scilicet de iii den' per annum a reddendis.
Pro hac autem finali venditione et quieta clamatione et forisaffidatione dedit mihi predictus Petrus x sol' sterlingorum.
Et ut hec mea finalis venditione et quieta clamatione et forisaffidatione rata et inconcussa permaneat hanc cartam presentem sigilli mei appositione muniui.
Hiis testibus. Salomone de Stebeheid'. Lohanne Bocuinte. Adam Bere-. mund'. Roberto filio Ricoldi. Roberto filio Durantis. Iordano filio Reingeri. Odone de Cornhell'.
a There is an unnecessary stroke over n in annum.