Agreement between Abbot Robert and Richard Derekin whereby the Abbey transferred to him the houses in St. MAry Woolnoth given them by Ralph son of Ivo t an annual rent of 35s. [1236-7]
his testifbus domino andrea bokerel tunc maiore londoniarum willelmo ioymer radulfo aswy sigero filio henrici fulbricto de alemannia civibu londoniarum rogero de wymberville rogero lafferte. et aliis
756
Agreement between Abbot Robert and Richard Derekin whereby the Abbey transferred to him the houses in St. Mary Woolnoth given them by Ralf son of Ivo at an annual rent of 35s. [1236-7]
Quedam conuencio inter dominum abbatem de Messendene et eiusdem loci conuentum et Ricardum Derekin civem Londoniarum. THE MISSENDEN CARTULARY 147 Hec est conuencio facta inter dominum Robertum abbatem Messend' ex una parte et Ricardum Derekin civem Londoniariun ex altera videlicet quod dicti abbas et conuentus tradiderunt clic to Ricardo vel eius assignatis domos suas quas habuerunt ex dono Radulphi filii Yuonis in parochia de Wulnodmariechurche que site sunt inter domum que fuit Henrici le Burser ex parte orientis et domum que fuit Iohannis Gallici ex parte occidentis. Habendas ut tenendas predicto Ricardo vel eius assignatis de predicta domo de Messenden' ad perpetuam feodi firmam. Reddendo inde annuatim predicte domui de Messendene xxxvs. argenti pro omnibus seruiciis ad duos anni terminos scilicet septemdecim solidos et vjd. ad festum Sancti Michaelis vel infra quindenam proximo sequentem [sic. The other instalment has been omitted.] Et predictus Ricardus et eius assignati acquietabunt predictas domos de forinseco et de omnibus seruiciis et demandis uersus capitales dominos eiusdem feodi in perpetuum. Si vero aliquis preterierit insolutus terminis predicius Ricardus vel eius assignati soluent predictis abbati et conuentui duos aureos nomine pene Si autem predictus Ricardus vel eius assignati per totum annum a solucione dicti redditus cessauerit et in fine anni arreragia non soluerint liceat prefatis abbati et conuentui prefatas domos ut suas proprias ingredi et eas sine contradiccionc aliqua et reclamacione predicti Ricardi et eius assignatorum pacific( possidere et plenius gaudere in perpetuum. Vt igitur hec conueneio perpetue firmitatis robur optineat vtraque pars huic script° in modum cirographi confect° signum suum alternatim apposuit. Ellis testibus domino Andrea Bokerel tune, maiore Londoniarum Willelmo Ioymer Radulfo Aswy Sigero filio Henrici Fulbricto dc Alemannia ciuibus Londoniarum Rogero de Wymberuille Rogcro lafferte. Et aliis.
NOTE: Andrew Bokerel was mayor in 1236 and 1237 (Stow's Survey of London, ed. \V. J.
Thorns, 1842).