h
H. Memorandum regarding a decision in the Court of Husting relating to a rent in Coleman Street.
Date : Monday, 13 November 1290. MS. : Cartulary, fo. io6r.
Cf. : City Records, Common Pleas 18 and 19.
Memorandum quod in pleno Hustengo tento die lune proxima post fesium Sancti Martini anno regni regis Edwardi xviiio factum conuictum fuit per inquisitionem duodecim iuratorurn de Ward' de Colemannestrate et Bassieshaghe quod priorissa de Clerekenewell' fuit seisita de quodam redditu in Colemannestrate de tenement() Iohannis Baunker per manum predicti Iohannis et Galfridi Frypors tenentis predicti Iohannis per assignationem Iohannis predicti. Quam quidem seisinam predictus Iohannes precise dedixit. Et quia conuictum fuit vt predictum est per iuratam predictam, ideo con.sideratum fuit in pleno Hustengo quod predicta priorissa haberet returnum namiorum et de cetero pro redditu et arreragiis distringeret. Et predictus Iohannes pro falsa querela in misericordia.
Domino Radulfo de Sandewych' tunc gard' Lond'. Thoma Romayn, Willehno de Leyre tunc vicecomitibus Lond'. Walter° Hautayn tunc aldremanno de Colemannestrate. Radulfo le Blunt tunc aldremanno de Bassyeghaghe.
,NOTE: the rest of fo. 106r. and all fo. 106v. are blank.