Description (Repository) |
29. Confirmation of the above by Richard FitzNeale, bishop of London.
Date : 21 March 1194.
MS. : Cartulary, fo. 14v.
Printed : Monasticon, iv. 82.
Cited : Round, art,. cit., iii—i ; Trans. Essex Arch. Soc., N.S., xxiii. 7.
DE CONFIRMATIONE RICARDI EPISCOPI LOND' SUPER ECCLESIAM DE WALDE.
Omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris Ricardus diuina permissione London' ecclesie minister etemam in domino salutem.
Vniuersitati vestre notum fieri volumus Hugonem de Essex' filium Henrici ratam et acceptam habuisse donationem quam fecerant Cecilia mater eius et Henricus frater ipsius Hugonis deo et ,ecclesie Sancte Marie de Clerekenew'll' et monialibus ibidem deo seruientibus super ecclesia de Walde et jure patronatus ipsius ecclesie ipsumque quantum in eo erat ecclesiam jam dictam cum iure patronatus et omnibus pertinenciis suis memoratis monialibus in liberam puram et perpetuam elemosinam concessisse cartaque sua confirmasse.
Facta sunt autem hec in presentia nostra Lundon' apud Sanctum Paulum anno ab Incamatione domini mo.co.xciiij 0. in festo Sancti Benedicti in Martio, assidentibuS nobis magistro Ricardo de Storteford. Magistro Alardo canonico Sancti Pauli . Alano, Ricardo, Iohanne de Storteford capellanis nostris. Magistro Alexandro. Radulfo de Sancto Paulo. Iohanne de Waltham. Willelmo de Walde. Hugone scriptore, clericis nostris. |