Description (Repository) |
agnes, prioress of campsey, releases the above 5s rent. for this the prioress of clerkenwell pays 3 1/2 marks.
343. Agnes, prioress of Campsey, releases the above 5s. rent. For this the prioress of Clerkenwell pays 31 marks.
Date : e. 1230/I (after nos; 341 and 342. Matthew, Gilbert and Bartholomew
witness no. 298).
MS. : Cartulary, fo. 96r.
DE DONATIONE PRIORISSE DE COMPESEIE DE .E0DEM.
Sciant presentes et futuri quod ego Agnes prioriSsa de Compeseie et conuentus eiusdern loci dimisimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus deo et ecclesie beate Marie de Clerekenew'll' et monialibus ibidem deo seruientibus vque solidatas annui redditus in villa London quas habuimus de dono Salomonis de Basinges scilicet de duabas sopis in parochia Sancte Marie de Arches, illas scilicet que sunt in capite de Corneserestrate iuxta Westchep in occidentali parte cum tot° jure quod habuimus vel habere potuimus in predict° redditu : habendas et tenendas dictis monialibus de Clerek' et earum successoribus libere et pure integre et quiete de nobis et de successoribus nostris in perpetuum.
Pro hac autem dimissione et concessione et huius carte nostre confirmatione dederunt nobis predicta priorissa de Clerek' et conuentus tres mamas et dimidiam.
Et vt hec nostra concessio et dimissio et huius carte nostre confirmatio firma sit et stabilis cartam illam sigilli nostri appositione roborauimus.
Hiis testibus. Domino Willelmo de Hobreche. Arnulfo filio Alulfi. Rogero Blundo. Domino Matheo de Walencines capellano. Domino Gilberto [c]apellano. Bartholomeo clerico. Simone clerico. |