car missen abbey
774 agreement between abbot roger and simon brunning whereby the latter quitclaimed in favour of the abbey all his houses, tenement, and rents in the city of london and elsewhere. 19 oct 1241
#00130774 [Back] 1241
Hec est conuentio facta inter Rogerum abbatem de Messend et eiusdem loci conuentum ex parte una et Symonem filium Walteri Brunning de London ex altera uidelicet quod predictus Symon in plenaria etate sua pro salute anime sue et omnium antecessorum et successorum suorum concessit et quietumclamauit de se et heredibus suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam deo et ecclesie beate Marie de Messendene et canonicis ibidem deo seruientibus omnes domos et omnia tenementa et omnes redditus cum pertinentiis quecumque poterunt eidem Symoni accidere uel descendere iure hereditario uel ex legato in ciuitate London [uel] extra et omne ius quod habuit uel habere potuit in eisdem domibus et tenementis et redditibus sine aliquo retinemento Ita quod nec ipse Symon nec aliquis heredum suorum ual assignatorum suorum nec aliqui alii nisi predicti canonici poterunt aliquid iuris in eisdem uendicare Cum autem de predictis domibus uel tenementis aut redditibus post confectionem huius cirographi aliquid in manus predictorum canonicorum uenerit predicti canonici de camera sua dabunt annuatim predicto Symoni solummodo in uita sua quantum predicta res ab ipsis annuatim precepta poterit rationabiliter per uiros fidedidignos annuatim appretiari donec predicti canonici predicto Symoni aliter prouiderint Ut autem hec conuentio firma sit et stabilis predicti canonici et predictus Symon sigilla sua huic scripto in modum cirographi confecto alternatim apposuerunt anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xxv et anno incarnationis dominice mccxlj in crastino Sancti Luce euangeliste Testibus domino Ioceo filio Petri tunc aldermanno Galfrido seruiente suo Ricardo Derekin Thoma filio suo Galfrido Goldesune Et aliis