[[[liber A
296. Confirmation by Ida de Hunfranuill' of the grant by her son, Thomas Blund [above, No. 295].
Date : 1189-1212.
MS. : Liber A, fo. 31b (No. 294).
Sciant presentes 7 futuri . quod ego Yda de Hunfranuill' quondam uxor Galfridi Blundi in libera potestate mea 7 viduitate post decessum predicti .G. mariti mei concessi 7 hac car ta mea confirmaui deo 7 ecclesie sancti Pauli Lond' triginta solidatas quieti redditus percipiendas de terra quadam que fuit pars dotis mee quam Ricardus Cauel tenuit in parochia ecclesie sancte Mildrede . que terra iacet inter terram quam fuit Thorne magni uersus orientem 7 terram capitali managii mee uersus occidentem. quas videlicet .xxx. solidatas quieti redditus Thomas filius meus dedit 7 concessit prefate ecclesie 7 assignauit perpetue sustentationi cuiusdam capellani singulis diebus in prefata ecclesia plenum officium pro defunctis celebraturi sicut in carta prefati Thome filii mei continetur. Volo igitur ut prefata ecclesia sancti Pauli Loud' habeat 7 teneat predictas .xxx. solidatas quieti redditus in puram 7 perpetuam elemosinam libere quiete integre iuxta formam in carta sepedicti Thome filii mei contentam. Et ut hec mea concessio rata maneat inperpetuum 7 firma presenti carte sigillum meum apposui. Hiis testibuS. Henrico filio Ailwini tunc majore Lond'. Rogero filio Alani. Henrico filio Reyneri. Alano filio Petri. Thoma de Hauerhull' 7 aliis.