Henricus Dei gracia rex Anglie, dominus Hibernie et dux
Aquitannie Reginaldo de Suff', camerario suo Lond', salutem.
Mandatum vobis quod de vinis nostris que sunt in custodia vestra
habere faciatis Willelmo de Leukenor', pincerne nostro, viginti et
unum dolia vini de recta prisa nostra et septies viginti et sex
decim doUa vini de empto ad expensas hospicii nostri. Teste me
ipso apud Westmonasterium x. die Januarii anno regni nostri
xlix °.