Description (Repository) |
Pro Johanne de Gisorz cive London' .—Rex baUivis et probis
hominibus suis de Gypwico, salutem. Monstravit nobis Johannes
de Gisorz dvis noster Lond' quod, cum vos nuper quosdam
homines cum quadam navi blado, caseo, butiro et aliis bonis
ipsius Johannis carcata in transeundo per partes vestras versus
Lond' pro suspicione arrestari feceritis, ac vos predictos homines
sic arrestatos jam libere abire permiseritis et predicta bona et
cataUa ipsius Johannis adhuc detineatis ad grave dampnum
ejusdem Johannis ut aecepimus, nos indempnitati ipsius Johannis,
quatinus fieri poterit, prospid cupientes in hae parte > vobis
mandamus quod, si ita est, tunc predicto Johanni de bonis et
cataUis predictis, quatinus idem Johannes ea racionabiliter
probare poterit sua esse, plenam restitucionem sine dUacione
habere faciatis. Et ita vos habeatis in hae parte quod non
oporteat nos amplius sollidtari propter quod ad hoc manum
correctionis alitor apponere debeamus. Teste rege apud
Westmonasterium xxuj. die March. Per justiciarium. |