Description (Repository) |
Pro Johanne de Gisorz, Luca de Batencurt et Thoma Box civibus London'.—Rex baUivis et probis hominibus suis de
Gyppewico, salutem. Monstraverunt nobis Johannes de Gysorz,
Lucas de Batencurt et Thomas Box, cives nostri Lond', quod
vos quosdam homines cum quadam navi blado, caseo, butiro et
ahis bonis ipsorum Johannis, Luce et Thome carcata in transeundo
per partes vestras versus Lond' pro suspicione arrestari feceritis,
ac vos predictos homines sic arrestatos purgata innocenda sua
super suspicione predicta coram dUecto et fideU nostro GUberto
de Preston', justiciario nostro ad hoc assignato, jam libere abire
permiseritis, vos predicta bona et cataUa ipsorum Johannis,
Luce et Thome adhuc detinetis in eorum non modicum dispendium
et gravamen. Et quia indempnitati ipsorum Johannis,
Luce et Thome quatinus fieri poterit prospid cupimus in hae
parte, vobis mandamus quod, si ita est et detencionem Ulam
ob aliam causam non feceritis, tunc eisdem Johanni, Luce et
Thome de bonis et cataUis predictis quatinus ipsi ea racionabiliter
monstrare poterunt sua esse plenam restitucionem sine dUacione
habere faciatis. Et ita vos habeatis in hae parte quod non
oporteat nos amplius inde soUidtari per quod manum correctionis
ad hoc aliter apponere debeamus. Teste rege apud Westmonasterium
xxiiij. die Marcii. Per justiciarium. |