De vinis ad opus regis providendis.—Quia rex instans parliamentum habiturus est apud Westmonasterium, propter quod rex multis vinis indigebit ibidem, mandatum est Reginaldo de Suff',
p53
camerario Lond', quod sine dilacione provideat regi in civitate
London' de centum doliis vini tam de empto quam de prisa et ea
liberet vicecomitibus London' carianda usque Westmonasterium
ponenda in celario regis ibidem. Et hoc nullatinus omittat. Et
mandatum est thesaurario regis quod vina Ula acquietet vel
terminos capiat a mercatoribus a quibus vina ilia capta fuerint
ad quos eis satisfacere possit pro vinis predictis. Teste ut supra.