De denariis ad domos turris London' reparandas.—Rex Waltero Hervi et Johanni Adrian salutem. Mandamus vobis quod de exitibus civitatis Lond' facietis habere constabulerio turis nostre Lond' decern hbras ad domos nostras infra turrim nostram predictam inde reparandas. Et hoc nullatenus omittatis.
Et nos inde acquietandam vobis habere faciemus. Teste rege ut supra.
Pro Johanne de Veteri Vinea.—Quia Rex Johannem dc Veteri Vinea, vaUettum Galfridi de Leziniaco, in instanti festo Natalis Domini cingulo miUcie decorabit, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eidem Johanni hebere faciant ea que ad novam mUiciam suam
pertinent, sicut aliis novis mihtibus regis inveniri consuevit. Teste ut supra.