Description (Repository) |
Pro Willelmo Giffard.—Rex Willelmo filio Ricardi, vicecomiti Lond', salutem. Sciatis quod ad instanciam dilecti et fidelis nostri Rogeri de Leyburn' et pro eo quod dilectus et fidelis noster Willelmus Giffard' domos cujusdam Judei in civitate
Lond', quas eidem Willelmo dedimus per cartam nostram, eidem Judeo reddidit, dedimus et concessimus eidem Willelmo domos illas cum pertinenciis que fuerunt Johannis de Somercof, quas quidem domos executores prefati Johannis nobis et heredibus nostris concesserunt pro debitis in quibus idem Johannes nobis
tenebatur ad scaccarium nostrum die quo obiit, habendes et
tenendas eidem Willelmo et heredibus suis de nobis et heredibus
nostris imperpetuum, faciendo inde omnie servida debita et
consueta. Et ideo vobis mandamus quod eidem Willelmo de
domibus predictis cum redditibus et omnibus aliis pertinenciis
suis plenam seisinam sine dUacione habere facietis. Teste rege
apud KenUwrth' xij. die Julii. |