Pro civibus Line'.—Rex baronibus de scaccario salutem.
Sciatis quod cives nostri Line' liberaverunt in garderoba nostra
die Martis proxima post festum Sancti Luce Ewangeliste anno
regni nostri quinquagesimo primo Nicholao de Leuckenor, custodi ejusdem garderobe, per manum Ricardi de EweU et Johannis de Brydaund' trescentas hbras in partem solucionis mille librarum per quas finem fecerunt nobiscum pro bona voluntate
nostra habende. Et ideo vobis mandamus quod predictos cives
de dictis trescentis libris quietos esse facietis. Teste rege apud
Guldeford' xxix. die Octobris etc.