Pro Pondo de Mora.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum concesserimus Poncio de la More, emptori vinorum nostrorum, custumam et consuetudinem duorum denariorum ad nos pertinentium racione cujusque dolii vini quod per
terram vel aquam duci contigerit in civitatem nostram London'
habendam quamdiu nobis placuerit, de quibus custodes nostri
London' nobis respondere debent in compoto suo ad scaccarium
nostrum ; et Hugoni fiho Otonis, custodi nostro civitatis predicte.
injunxerimus quod prefatum Poncium custumam et consuetudinem
predictam habere permitteret; idem Poncius predictos duos
denarios ad nos pertinentes racione custume et consuetudinis
predicte recepit juxta concessionem nostram predictam. Et
ideo vobis mandamus quod prefatum Hugonem, a tempore quo
predictus Pondus predictos duos denarios racione custume et
consuetudinis predicte recepit, de eisdem duobus denariis quietum
esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Junii.