Pro Johanne de Sancto Johanne.—Rex magistro Ricardo de Cliff, custodi archiepiscopatus Cantuar', salutem. Volentes dilecto et fideli nostro Johanni tie Sancto Johanne graciam facere spedalem, concedimus ei quotl ipse et Philippus le Tayllur, quem loco suo atornavit ad sectam pro eo faciendam ad curiam predicti archiepiscopatus de Otteford' pro manerio ipsius Johannis de Erde quieti sint de secta Ula ad curiam predictam facienda quamdiu archiepiscopatus predictus fuerit in manu nostra racione vacadonis ejusdem. Et ideo vobis mandamus quod
predictos Johannem et Philippum de predicta secta interim quietos esse permittatis. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Octobris.