Description (Repository) |
Pro Johanne de Gisorciis.—Rex occasione precepti sui quod fecit
vicecomiti Essex' de facienda seisina W. comiti Albemarl', de
omnibus terris quas J. quondam comes Cestrie et Hunt', tenuit de
p508
rege in capite in ballia sua habendis quousque fiat inter heredes
ipsius comitis Cestrie particio terrarum que fuerunt ejusdem comitis
non vult Johannem de Gisorz ita disseisiri de manerio de Badewe,
quod predictus comes ei dimisit ad firmam ad terminum qui
nondum preteriit, quin omnes exitus ejusdem manerii libere percipiat
usque ad terminum suum. Et mandatam est eidem vicecomiti quod
predicto comiti de predicto manerio ita seisinam faciat ad opus
predictorum heredum quod ipsi capiant homagia liberorum hominum,
et assignetur Helene que fuit uxor ipsius comitis Cestrie rationabilis
dos sua, salvis predicto Johanni omnibus exitibus ejusdem manerii
usque ad terminum suum, sicut predictum est. Teste rege apud
Wudest', xxvj. die Octobris. |