Description (Repository) |
De facienda particione terrarum inter heredes comitis Cestrie.—
Mandatam est W. comiti Albemarl', quod omnes terras quas J.
quondam comes Cestrie et Hunt', tenuit de rege in capite in
comitatibus Norht', Line', Huntend' et Essex', et de quibus
seisinam nuper vobis (sic) fieri precepimus ad opus heredum
ipsius comitis, partiri faciatis (sic) inter predictos heredes in
presencia ipsorum heredum et aliorum proborum et legalium
hominum, ita quod cuilibet ipsorum heredum assignetur certa
pars sua de predictis terris una cum omnibus exitibus earundem
terrarum a tempore quo habuistis custodiam earundem, salva
tamen Elene que fuit uxor ejusdem comitis Cestrie rationabili
dote sua de predictis terris, salvis etiam Johanni de Gisorz exitibus
manerii de Badewe usque ad terminum ad quem dictus comes
idem manerium ei dimisit, quem terminum ei confirmavimus. Teste
rege apud Wudestok', xxvj. die Octobris. |