Description (Repository) |
De vinis et catallis Ernaldi de Peregord'.—Mandatum est Alexandra
Bacun, eustodi nundinarum Saneti Botulfi, sicut alias ei fuit mandatum,
quod omnia vina et catalla Ernaldi de Peregod, qui super heretica
pravitate convictus est, ut rex accepit, et que ad instantes nundinas
predictas ventura sunt, per probos et legales homines appreciari et
ad opus regis retineri faciat, et vina predicta liberet Johanni de
Colemere vel ei quem Johannes loco suo attornaverit ad vina
retinenda ad opus regis in nundinis predictis ad faciendum inde quod
rex eis precepit; non obstante eo quod vina et catalla predicta
aliquis sive ex parte majoris Burdegale sive aliunde sua esse dicat
et ea tamquam sua velit warantizare, maxime cum bona dampnatorum
infra regnum et potestatem suam inventa regi esse debeant.
Teste rege apud Wintoniam, xj. die Junii.
Et mandatum est Johanni de Gisorz, civi London', sicut in
terra regis salvo et secure receptari desiderat, de iiij". et sex libris
sterlingorum in quibus tenetur predicto Ernaldo, in nullo ei vel
alicui de suis respondeat, set denarios predictos ad opus regis salvo
custodiri faciat donee rex aliud inde ei preceperit. Teste ut supra. |