Description (Repository) |
Memorandum quod die Jovis proxima post Conversionem
Sancti Pauli anno etc. lvjto. venerunt coram rege et consilio suo
apud Turrim London' prior de Bykenacr', Johannes de Cocham'
et Nicholaus le Gras, executores testamenti Johannis Renger, et
concesserunt quod, cum prefatus Johannes Renger in testamento
suo assignasset executoribus predictis domos suas in civitate Lond'
in parochia Sancti Thome Apostoli secundum consuetudinem
civitatis Lond' vendendas, et denarios inde provenientes pro
anima ipsius Johannis distribuendos, sicut in testamento predicto,
quod coram rege ibidem exhibuerunt et quod rex pro
probato habet, plenius continetur; et iidem executores in
presencia regis et condlii sui, et Fulconis Lovel, archidiaconi
Colecestr' gerentis vices ordinarii diocesis Lond', et magistri
Ricardi de Stratford', officialis ejusdem diocesis, reddiderunt in
manus regis domos predictas cum redditibus et aliis pertinentibus
suis et eas vendendo regi pro cccl. mards, de quibus rex eas
satisfacere tenetur, quietumclamaverint imperpetuum, rex dedit
Poncio de Mora domos predictas cum redditibus et aliis pertinenciis
suis quibuscunque habendas et tenendas de rege et
heredibus suis secundum quod in carta de feoffamento, quam rex
eidem Poncio inde faciet, plenius continebitur. |